- DERCETO vel DERCETIS
- DERCETO, vel DERCETISfabulosa Dea, quae apud Ioppen, auctore Plin. l. 5. c. 13. et 23. aut, ut Diod. l. 1. placet, iuxta Ascalonem colebatur, humanâ facie, reliquo corpore piscis. Hanc Syri Ater gatin vocant. Ovid. Met. l. 4. v. 44. et seqq.------ Dete, Babylonia, narretDerceti, quam versâ squamis velantibus artusStagna Palaestini credunt celebrasse figurâ:Fabulam narrat Diod. Sic. Ceto etiam dicta, Salmas. ad Solin. p. 574. Filiam habuit Semiramidem, quam a columbis educatam ferunt. Syris autem aves illae sacrae. Tibull. l. 1. eleg. VIII. v. 18.Alba Palaestino sancta columba suo?
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.